POBINSON Hugo

POBINSON Hugo
POBINSON Hugo
Anglus, Archididascalus Scholae Wintoniensis primum exin Theologiae Professor, Ecclesiae Wellensis Ganonicus, et Archidiaconus Glocestriensis, Theologus eruditus et in Historiis antiquis optime versatus. Obiit. A. C. 1655. Edidit Preces, Rhetoricam, Antiquae Historiae Synopsin, Foederis Sollennis Vindicias. Ant. a Wood Histor. et Antiqq. Academiae Oxoniensis. Memoratur et Robinsonus Henrico Pastor Leidensis, qui omnium Separatistarum doctissimus ac modest issimus, optimam operam navâvit in refutandis Arminianis, atque ad Amesio et Parkêro in viam revocatus, rigidas Separatistarum opiniones mitigaverit, et Semi-Separatismum fundaverit. Unde Semi-separatistae orti, qui et ab illo Robinsoniani primum, dein et Independentes sunt dicti; de quibus hoc in universum tenendum esse ait: Eos in doctrina nihil vel parum, in nullo saltem fundamentali articulo, discrepare ab aliis Reformatis Ecclesiis. Ceterum maiorem puritatem, vitae sanctitatem et perfectionem prae se ferre. Vide illum Historiâ Eccles. Novi Testim. Periodô III. Artic. 3. ut et supra, voce Independentes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”